13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

a tecto in capita eorum deciderunt. non mihi placet

cogitare quid, si ianua adhuc aperta sit, eueniret. longius

secundum cuniculum effugerunt, gaudentes se etiam uiuos

esse, dum pone eos foris fremitum atque quassationem irae

Smaugis audiunt. qui saxa comminuebat, murum atque

scopulum uerberibus caudae ingentis frangebat, donec

locus paruus altusque castrorum eorum, gramina tosta,

saxum turdi, muri a cochleis uelati, proiectum saxi

angustum, omnibus confractis, temere euanuerunt, et casus

saxorum confractorum de scopulo in uallem infra decidit.

Smaug latibulum suum in silentio furtiuo reliquerat,

tacitus in caelum euolauerat, tum ponderosus atque lentus

sicut cornix monstruosa in tenebris innatauerat, secundo

uento ad occidentem Montis, sperans se aliquid aut

aliquem inscium ibi capturum, et exitum meatus, quo fur

usus erat, aspecturum esse. cum et nihil inuenire et

neminem uidere posset, etiam in loco, in quo coniecerat

certe exitum esse oportere, haec fuit effusio irae suae.

ira in hoc modo emissa, sensit se meliorem esse et in

corde putauit se non rursus ab illa parte uexari. interim

ultionem ulteriorem petiuit. “Cupae-rector!” fremuit.

“pedes tui a latere aquae uenerunt, et non dubium est quin

tu aduersum aquam ueneris. odorem tuum nescio, sed si tu

unus hominum Lacus non sis, illi tibi subsidio fuerunt. qui

me uidebunt et recordabuntur quis sit uerus Rex sub

Monte!”

in igne ascendit et in meridiem ad Flumen Fluens

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!