13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

summo suo decidit.

anhelans et ligno adhaerens sicut mus resurrexit, sed

frustra enisus nequaquam in summum ascendere potuit.

quandocumque conabatur, cupa reuoluebatur ut rursus

submergeretur. sane tam uacua fuit illa ut leuis quam

cortex supernataret. auribus aquae plenis, nihilominus

dryades adhuc cantantes supra in apotheca audire potuit.

tum repente fores in tabulato sonitu clausae sunt et uoces

earum hebetatae sunt. in cuniculo tenebroso fuit, in aqua

gelida natans, solus – nam tu amicos in cupis omnino

impositos adnumerare non potes.

mox macula glauca in tenebris in fronte apparuit.

crepitu portae-aquariae subductae audito, inuenit se in

medio esse sursum deorsum fluenti atque contundenti

globo cuparum atque * uasorum ligneorum qui inter se

compressi sunt ad subeundum sub arcum et egrediendum in

flumen apertum. plurimum nixus est ne pulsus atque tunsus

confringeretur; sed postremo turba pulsans frangi et

singulae sub arco saxeo amoueri coepit. tum ille, etiamsi

cupam suam conscendere potuerit, rem futuram fuisse

inutilem uidit, nam inter summum eius et tectum subito

pronum iuxta portam fuit nihil, ne hobbito quidem, spatii.

sub ramis dependentibus arborum in alterutra ripa

egrediebantur. Bilbo quid nani sentirent et si multum

aquae in uasa eorum lignea influeret miratus est. nonnulla

eorum quae sursum deorsum praeter eum in caligine

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!