13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

egressus Domini Bilbonis Bagginsis effecit ut

admodum esset commotio, et sub Colle et supra Collem et

trans Aquam; quae fuit multo magis quam res per dies

nouem admiranda. molestia legalis quidem annos nescio

quos permanebat. diu post Bilbo iterum uiuere non

credebatur. difficile fuit illis, qui res uilissimo emerant,

persuadere; ut postremo Bilbo, ad compendium temporis

faciendum, magnam partem supellectilum suarum

redimeret. multa cochlearia sua argentea nescio quomodo

euanuerant, cuius rei ratio numquam reddi poterat. ipse

Sackuille-Bagginses suspicatus est. qui, ex parte sua,

numquam confessi sunt Bilbonem regressum esse uerum,

neque Bilboni postea fuerunt amici, adeo in foraminehobbito

amoeno eius habitare uoluerant.

Bilbo quidem cognoscit se plura quam cochlearia

amisisse – nam honorem suum amiserat. postea uero

dryadibus amicus semper erat, et a nanis, magis, atque

omnibus talibus gentibus, quae umquam illa uia

praeteribant, honorabatur; sed non iam satis honestus erat.

re uera, ab omnibus hobbitis in propinquo “insolitus”

habebatur – praeter a nepotibus neptibusque de stirpe

Tookense, ne amicitia quidem quorum a maioribus

confirmabatur.

me paenitet dicere mentem eius fuisse aequum. satis

contentus fuit; et postea sonitus aenei in foco eius magis

modulatus, quam etiam in diebus tranquilis ante

Conuiuium Inopinatum fuerat, semper erat. ensis super

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!