13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

errare! – si id feceritis est mille ad unum numquam eam

iterum inuenietis, neque e Mirksilua exibitis; tum non puto

me umquam, nec aliquem, uos rursus uisurum esse.”

“debemusne pertransire quidem?” hobbitus gemuit.

“ita, debetis!” magus inquit, “si ad alterum latus

aduenire uultis. uobis aut pertranseundum aut quaesitio

uestra relinquenda est. nec nunc sinam te pedem referre,

Domine Baggins. me pudet tui de eo cogitantis. tibi omnes

nani curandi sunt pro me,” risit.

“minime! minime!” Bilbo inquit. “id non uolui. uolui,

nonne est uia quae circumit?”

“ita est, si ducenta milia passuum e uia ad

septentrionem, et bis tantum ad meridiem ire pateris. sed

etiamtunc uiam tutam non habueris. uiae tutae in hac

regione orbis non sunt. memento te nunc ultra Limen

Vastitatis esse, et, quocumque eas, multas res iocosas

habiturum esse. antequam Mirksiluam in Septentrione

circumieris, apud cliuos Montium Glaucorum fueris, qui

go b e l i no r um, * hobgobelinorum, atque * orcorum

descriptionis pessimae quidem pleni sunt. antequam eam

in Meridie circumieris, in terram Necromantici ueneris;

non opus est etiam tibi, Bilbo, dici a me fabulas de illo

mago atro. non tibi suadeo locos a turre eius atra

prospectos admodum appropinquare! semitaesiluestri

adhaere, animos tuere, optimum spera, et cum segmento

felicitatis magno die quodam exeas atque Paludes Longas

uideas sub te iacentes, ultra quas, excelsum in Oriente,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!