13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

minus ueri simile est te molestiam inuenturum esse.” aliqui

inquiunt: “sunt tamen quattuordecim nostrum.” aliqui

inquiunt: “quo iit Gandalphus?” haec sententia ab omnibus

iterata est. tum maxime pluuit peius quam umquam, et

Oinus Gloinusque pugnare coeperunt.

quod controuersiam diremit. “nobiscum tamen

effractarium habemus,” inquiunt; itaque, mannos ducentes

(cum omni cura apta meritaque), ad lucem uersos profecti

sunt. ad collem illum aduenerunt et mox in silua fuerunt.

collem ascenderunt; sed uia apta, talis esset qualis ad

uillam aut fundum tenderet, uideri non fuit; et quidcumque

agerent, nihilominus multum stridorum et crepituum

stridulorumque (atque maximum mussitationum

maledictorumque), per arbores in tenebris summis euntes,

fecerunt.

subito lux rubra per truncos arborum non procul in

fronte perlucide effulsit.

“nunc est officium effractarii,” Bilbonem significantes

inquiunt. “tibi prodeundum est ad lucem comperiendam,

quid ea significet, et num omnia omnino tuta sint atque

callida,” Thorinus hobbito inquit. “nunc exi atque cito

redi, si omnia sit salua. si non, redi si potes! si non potes,

bis cane similis * tytoni albae atque semel similis

* megascopi, tum quidcumque agere possimus, agemus.”

Bilboni exeundum erat, antequam explicare potuit se

nec canere etiam semel similem generi aliquo bubonum

nec similem uespertilioni uolare posse. utique hobbiti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!