13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

subridens fuit permutatio exigua pro sarcinis cibi plenis,

quantiscumque grauibus. post dies paucos tempus aduenit

in quo paene nihil edendi aut bibendi superfuit. nihil

salubritatis in silua crescens uidere potuerunt, solum

fungos atque herbas cum foliis pallidis et odore foedo.

circum quattuor dies e flumine incantato ad partem

quamdam aduenerunt in qua arbores plerique fuerunt fagi.

primum a mutatione hilarari inclinati sunt, nam hic fuerunt

uirgulta nulla et umbra non tam profunda fuit. fuit lux

quasi-uiridis circum eos, et in locis ad utraque latera

semitae paulum uidere potuerunt. nihilominus lux modo

illis lineas infinitas truncorum rectorum glaucorum quasi

columnas ingentis aulae nescio cuius patefecit. fuit spiritus

aeris et sonitus uenti, sed sonitus fuit tristis. folia pauca

arguta deciderunt quae eos monuerunt autumnum

extrinsecus appropinquare. pedes sui apud folia mortua

autumnorum aliorum innumerorum, quae e stragulis ualde

rubris siluae super ripas semitae delata sunt, crepitabant.

adhuc Bombur dormiebat et ualde defessi sunt.

aliquando a sonitu risus sollicitati sunt. aliquando quoque

cantum procul audiuerunt. risus fuit risus uocum

formosarum, non gobelinorum, et cantus fuit pulcher,

quamquam alienus atque insolitus, ut non consolarentur,

sed e partibus illis cum quantis uiribus, quae eis

superfuerunt, se agerent.

duos post dies, inuenerunt semitam deorsum tendere, et

mox in ualle ingentium quercuum paene plena adfuerunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!