13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

obligatis. locus erat gobelinorum discurrentium plenus, et

paruum hobbitus miser huc et illuc elapsus, a gobelino

quodam, qui intellegere quid offendisset non poterat,

deicebatur, iterum quadrupes se ferebat, in tempore ipso

inter crura ducis lapsus, surrexit, et ad ianuam cucurrit.

quae etiam aperta est, sed gobelinus quidam eam

pepulit ut paene clauderetur. Bilbo nixus est sed eam

mouere non potuit. per rimam se comprimere conatus est.

se compressit atque compressit, tum fixus est! res fuit

horribilis. orbiculi eius inter limen ianuae et postem

cunebantur. foris in aerem apertam uidere potuit: fuerunt

scalae in uallem angustam inter montes altos descendentes;

sol a tergo nubis egressus extrinsecus in ianuam clare

lucebat – per quam transire non potuit.

subito gobelinus quidam intrinsecus clamauit: “est

umbra iuxta ianuam. nescio quid foris est!”

cor Bilbonis in os saluit. maxime se elisus est. orbiculi

ubique eruperunt. tum pertransiit, tunica * subuculaque

scissa, sicut capra de scalis desiliens, dum gobelini

perturbati orbiculos aereos bonos in foribus tollent.

sane, mox descenderunt ut eum sequerentur, gementes

clamantesque, atque inter arbores uenantes. quibus autem

sol non placet: qui efficit ut crura quassentur et capita

uertantur. Bilbonem anulum induentem, per umbras

arborum labentem, celeriter et tacite currentum, et e sole

manentem, inuenire non potuerunt; itaque mox mussantes et

maledicentes redierunt ut ianuam custodirent. Bilbo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!