13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

eum stabat). “qui hac nocte locum clarum apud eos, qui

plurima beneficia ciuitati contulerunt, meruit; et cantuum

multorum perenniumque dignus est. sed, quamobrem o

ciuitates?” – et hic Dominus in pedes surrexit et maxima

clarissimaque uoce quidem locutus est – “quamobrem me

omnino culpatis? pro qua culpa remotus ero? qui

draconem e somno eius excitauerunt, quaesam? qui dona

diuitia atque auxilium amplum a nobis ceperunt, et nos

duxerunt ut crederemus cantus ueteres fieri posse ueros.

qui cordibus nostris mollibus et imaginationibus iucundis

indulserunt? quale aurum secundo flumine demiserunt ad

nos remunerandos? ignem-draconis et ruinam! a quibus

nos postulare remunerationem damni nostri oportet, et

uiduis atque orbis auxilium?”

ut uides, Dominus statum suum de nihilo non habuit.

cuius uerba effecerunt ut paulisper populus sententiae de

rege nouo omnino obliuisceretur, et cogitationes iratas ad

Thorinum atque comites eius uerteret. multi uerba ferocia

acerbaque passim clamauerunt; et aliqui, qui cantus

ueteres maximis uocibus ante cantauerant, nunc eisdem

uocibus clamitantes nanos draconem contra se de industria

excitasse audiebantur!

“stulti!” Vates inquit. “cur uerba et iram in illos

miserandos consumunt? non dubium est quin primi in igne

mortui sint, antequam Smaug ad nos uenit.” etiam haec

loquens, in cor suum sententia de thesauro claro Montis

sine custode uel possessore iacenti uenit, et repente siluit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!