13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

demisso, dormiebat. promus, qui non animaduertere

uidebatur, aliquando secum dictitabat atque ridebat, sed

mox etiam capite in mensam demisso, dormiebat et prope

amicum stertebat. tum hobbitus irrepsit. mox, clauibus

ducis custodum spoliatis, Bilbo quam celerrime potuit

secundum meatus ad cellas festinauit. magnus globus

bracchiis ponderosus esse uisus est, et saepe cor

conturbatum est, anulo non excepto, nam claues non potuit

prohibere quominus aliquando clare tinnirent

crepitarentque, quamobrem ualde tremescebat.

primum ianuam Balini reclusit, tum iterum eam

diligenter occlusit cum primum nanus exierat. admiratio

maxima Balino incessit, sicut putare possis; sed,

quamquam e paruo conclaui operoso egredi gauisus est,

uoluit manere ut quaestiones rogaret et sciret quid Bilbo

acturus esset, et omnia de illa re.

“nihil temporis nunc!” hobbitus inquit. “me modo

sequere! nobis una manendum est neque periclitandum est

ne separemini. nobis omnibus effugiendum est aut nemini,

et haec est opportunitas ultima nobis. quam si inueniatur,

nescio quis sciat in quo loco rex te, manibus pedibusque

uinctis ut puto, deinceps deponat. noli disputare, mi

lepidissime!”

tum a ianua ad ianuam iit, donec illi, qui eum

sequebantur, in duodecim creti sunt – nemo quorum

praecipue agilis fuit, propter tenebras et propter

captiuitatem quorum diuturnam. quandocumque alius alium

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!