13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

tandem

uidere uolunt.

prata uirentia iam nota

Gandalphus eum aspiciens, “carissime Bilbo!” inquit.

“nescio quomodo mutatus es! non talis hobbitus qualis

olim eras.”

itaque pontem transierunt et pistrinum praeterierunt et

usque ad ianuam ipsam Bilbonis reuenerunt.

qui “di me ament! quid accidit?” clamauit. fuit magna

commotio et homines omnium generorum, et honesti et

inhonesti, circum ianuam densi fuerunt, multi ineuntes

exeuntesque – neque etiam pedes in tegete detergentes, ut

Bilbo molestus animaduertit.

etsi miratus est, magis mirati sunt illi. nam reuenerat in

media auctione! magnum signum nigro rubroque scriptum

in porta pendebat, quod asseuerauit a.d. X Kal. Iul.

dominos Grubb, Grubb Burrowesque ab auctione

uendituros esse bona Domini Bagginsis mortui, Bag-Fine,

Sub-Colle, Hobbitoni. uenditionem incepturam esse

decima hora ipsa. nunc paene hora prandii fuit, et

plurimae res iam uenditae erant, pretiis diuersis a paene

nihilo ad cantus ueteres (ex more auctionum). re uera,

consobrini Bilbonis, Sackuille-Bagginses, conclauia eius

sedulo metiebantur ut cognoscerent num supellectiles suas

accomodari possent. scilicet, Bilbo mortuus esse

putabatur, neque omnem, qui sic putabat, paenitebat

cognoscere se falso putauisse.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!