13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

audiuerunt. nunc caue, aut hoc iter te ad peiora ducet.”

meatus fuit humilis et aspere factus. qui hobbito non

difficilior fuit, praeter cum, omnibus curis exceptis,

digitos pedum miseros in saxa serrata mala aliquotiens

rursus contudi t. “satis humilis gobelinis, saltem magnis

illis,” Bilbo cogitauit, qui nesciuit magnos illos etiam,

* orcos montium, celeriter pergere se inclinantes, manibus

paene humi.

mox meatus, qui deorsum declinauerat, iterum

ascendere coepit, et paulo post praeceps scandit, quae res

Bilbonem retardauit. postremo autem decliue destitit et

meatus circum angulum se uertit et deorsum iterum uergit,

et ibi, in imo decliue breui, circum angulum alterum

colantem, uidit – fulgorem lucis. non lux rubra, quasi ignis

aut lanternae, sed pallida foris lux. tum Bilbo currere

coepit.

festinans tam celeriter quam crura eum ferre potuerunt

circum angulum ultimum se uertit et subito in spatium

apertum emersit, in quo lux, post omne tempus illud in

tenebris, adeo splendida esse uisa est ut oculos eius

perstringeret. re uera fuit solum radius solis qui per fores

perfluebat, ubi ingens ianua, saxosa ianua, aperiebatur.

Bilbo coniuit, et tum subito gobelinos uidit: gobelinos

armatos ensibus eductis, sedentes in foribus, quas cum

oculis late apertis, et aditum, qui ad eas tetendit,

aspiciebant. suscitati, uigilantes fuerunt, ad omnia parati.

illi eum uiderunt maturius quam is illos. ita, eum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!