13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

laetitia exsultauit, et tam gauisus quam miratus est.

Bilbonem sustulit et eum sub diuo abstulit. erat media nox

et umbrae stellas uelauerant, sed Bilbo oculis clausis

anhelans et in sensu aeris dulcis rursus gaudens iacebat et

nanos commotos aut quomodo eum laudarent et eum in

tergum pulsarent et operam suam atque familiarum suarum

per saecula futura ei darent, uix animaduertit.

nani adhuc poculam a manu ad manum tradebant et de

thesauro recepto iucunde loquebantur, cum repente

murmur praegrandis in monte infra excitabatur, sicut ille

fuit senex mons igniferus, qui in animo habuit eruptiones

rursus incipere. ianua post eos paene clausa et a lapide

obstructa, ut clauderi non posset, nihilominus secundum

cuniculum longum de profundis longe infra imagines

terribiles mugientis atque calcantis emerserunt, quae

effecerunt ut solum sub eis quassaretur.

tum nani, gaudii et gloriationis prioris obliti, metuentes

se proiecerunt. Smaug etiam magni aestimandus est. si

iuxta eum habitas, non tibi prodest draconem uiuum a

rationibus tuis omittere. dracones omnibus diuitiis suis

uere non multum utuntur, sed plerasque omnes uncias

sciunt, praecipue postquam illas diu possederunt; et

Smaug non exceptus est. qui a somnio trepido (in quo

bellator quidam, proceritate omnino exigua, sed ense

acerbo atque magna uirtute instructus, foedissime

fingebatur) ad dormitantem, et a dormitante ad omnino

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!