13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

no ue m * lusu, et alteris lusibus quietis generis de

intendendo iactendoque – re uera multa agere, praeterea

coronas fumi emittere, aenigmata dicere, et coquere,

poterat, de quibus nihil temporis mihi fuerat ut tibi

narrauissem. nunc nihil temporis est. dum saxa tollit,

aranea ad Bomburem peruenerat, qui mox mortuus sit. tum

maxime, Bilbo iecit. saxum ictu araneam in capite

percussit, quae sensibus ablatis ex arbore in humum cum

alapa, omnibus cruribus tortis, decidit.

saxum proximum stridens per magnam telam pertransiit,

funiculos frangens atque araneam in medio depellens, ictu

mortuam. post illam rem, colonia aranearum ualde

commota est, quae, mihi licet tibi dicere, nanorum

paulisper oblitae sunt. Bilbonem uidere non potuerunt, sed

de parte, qua saxa ueniebant, bene conicere potuerunt.

celerius quam fulgor ad hobbitum currentes atque

pendentes aduenerunt, fila longa ubique eicientes, donec

aer laqueorum undulatorum plenus esse uisus est.

Bilbo tamen mox in loco altero elapsus est. in animo

habuit araneas furiosas longius et longius e nanis ducere,

si potis; efficere ut illae curiosae atque commotae atque

iratae semel essent. cum circa quinquaginta ad locum, in

quo ille ante steterat, abissent, in illas plura saxa iecit, et

in alteras, quae in tergo constiterant; tum inter arbores

saltans cantus cantare coepit ut illae efferarentur et eum

sequerentur, et porro ut nani uocem eius audire possent.

haec sunt quae cantabat:

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!