13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

laminam factam in Gondeline propter bella-gobelinorum,

de quibus multa carmina cantauerant, fuit res splendidior;

et quoque talia arma ualde commouere gobelinos, qui illis

subito superuenerunt, animaduerterat.

“retrorsum eam?” cogitauit. “nequaquam bonum est! in

aduersum eam? impossibile! prorsum eam? res sola, quam

faciam! progrediamur!” ita surrexit, et paruo ense in fronte

porrecto et manu una murum temptante et corde omnino

crepitante salienteque progressus est.

haud dubium est quin Bilbo in loco, qui appellatur

angustus, fuerit. tibi autem recordandum est quod locus

non tam angustus esset quam mihi uel tibi fuerit. hobbiti

non admodum hominibus uulgaribus similes sunt; et tamen,

quamquam foramina sua sunt loci boni conuiuales qui

auras commode admittunt, nihilominus magis quam nos

cuniculos facere solent, et sub terra sensum suum cursus

non facile amittunt – nec postquam capita sua ex offensa

conualuerunt. et tacitissimi mouere possunt, et facile se

celant, et e lapsibus contusionibusque mirifice

conualescunt, et thesaurum sapientiae atque dictionum

sapientum, quas homines plerumque aut numquam

audiuerunt aut quarum iamdudum obliti sunt, habent.

nihilominus, esse in loco Domini Bagginsis non mihi

placuerit. cuniculus finem nullum habere uisus est. ille

solum intellexit eum etiam constantius descendere cursu

eodem, cum flexibus atque uersuris nonnullis exceptis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!