13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“minime!” Balinus inquit. “haec est inceptio solum

Montium Nebulosorum, et nobis eundum est per aut supra

aut subter eos nescio quomodo, priusquam in Vastaterram

introeamus ultra. et longinqua est uia etiam ab latere altero

quorum ad Montem Solum in Oriente, ubi Smaug in

thesauro nostro iacet.”

“o!” Bilbo inquit, et tum maxime sensit se fessiorem

esse quam umquam recordatum esse se ante sentisse. de

sella molli sua ante ignem in exedra dilecta in foraminehobbito,

atque de canendo aenei rursus cogitabat. id non

postremum fecit!

nunc Gandalphus eos duxit. qui “non nobis amittenda est

uia, aut peribimus,” inquit. “primum nobis opus est cibi

atque requiescere in salute tolerabili – ualde necesse est

quoque Montes Nebulosos a uia idonea suscipere, alioqui

apud eos amittemur et uobis redeundum atque ab initio

iterum proficiscendum est (siquidem umquam rediretis).”

eum rogauerunt quo eat, et ille respondit: “ad limen

ipsum Vastitatis aduenistis, ut aliqui sciatis. celata in

aliquo loco ultra est uallis amoena Riuendellis, qua

Elrond Domi Familiaris Vltimae habitat. ab amicis

nuntium misi, et exspectati sumus.”

quae iucunda grataque esse uisa est, sed illuc non adhuc

uenerunt, et inuenire Domum Familiarem Vltimam in

occidente Montium non res tam facilis quam ea esse

uidetur. nec arbores nec ualles nec colles adesse uisi sunt,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!