13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

quatenus ierat ut ausi est. tum magis furtim quam mus

rediit.

se minimum temporis habere sciuit, antequam araneae,

taedio affectae, ad arbores redierunt ubi nani pendebant.

qui, interim, eripiendi ei sunt. ascendere in ramum longum,

ex quo fasces pendebant, fuit pars pessima officii. non

puto, si feliciter aranea funem dependentem non

reliquisset, eum perfecturum fuisse rem; auxilio cuius,

quamquam manui eius adhaesit atque ei nocuit, enixus est

– modo ut obuiam iret araneae ueteri pigrae malae corpore

pingue, quae ad captiuos custodiendos remanserat, et in

uellicando quos occupata erat ut quem suci plenissimum

ad edendum cognosceret. illa de conuiuium incipiendo

cogitauerat dum ceterae absunt, sed Dominus Baggins

festinabat, itaque antequam aranea quid ageretur intellexit,

aculeum eius sensit et e ramo mortua deuoluit.

proximum officium Bilbonis fuit nanum soluere. quid

acturus est? si filum, quod illum suspendebat, secaret,

miser nanus ad terram longius infra collaberetur.

secundum ramum se sinuans (quae res effecit ut omnes

nani saltarent et uibrarent sicut fruges maturae) ad fascem

primum peruenit.

“Filius uel Kilius,” a uertice cuculli caerulei e summo

eminentis putauit. “ueri simile est Filium esse,” a uertice

naris longae a filis torquentibus extrusae putauit. se

inclinando effecit ut plurima fila fortia atque tenacia, quae

illum circum et circumligauerunt, secaret, et tunc quidem,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!