13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

poterunt, nisi eos siuerimus, neque aliquid facere poterunt,

quod notare non poterimus. etiam speremus aliquid nos in

concordiam redacturum esse. multitudo nostra nobis satis

proderit, si demum nobis misere pugnandum sit.”

sed ille nanos non considerauit. in mentibus quorum

scientia Arkenlapidis in manibus obsessorum flagrabat;

porro coniecerunt Vatem et amicos cunctari, et

constituerunt in eos, dum consiliantur, facere impetum.

repente sine signo taciti insiluerunt. arcus intendebantur

et sagittae emittebantur; proelium committebatur.

magis repente etiam, tenebrae celeritate dira

aduenerunt! nubes nigra trans caelum festinauit. tonitrus

hiemalis in uento saeuo fremens appropinquauit atque in

Monte circumtonauit, cum fulmine in summo fulgenti. et

sub tonitru caliginem aliam in turbine appropinquantem

uidere potuerunt; quae tamen cum uento non aduenit, e

Septentrionibus uenit sicut ingens nubes auium, adeo densa

ut nullam lucem inter alas uidere possent.

“desistite!” Gandalphus clamauit, qui subito apparuit, et

solus, bracchiis erectis, inter nanos progredientes et

ordines eos exspectantes stetit. “desistite!” uocauit uoce

sicut tonitru, baculum cuius fulgore sicut fulmine eluxit.

“formido uobis omnibus superuenit! heu! citius quam

putaueram. gobelini uobis superuenient! Bolg

Septentrionum uenit, o Daine! patrem cuius in Moria

necauisti. ecce! uespertiliones super exercitum eius sunt,

sicut mare locustarum. super lupos uehuntur, et wargi eos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!