13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

inuenit; et super eum cornices dense congregatae sunt, nam

illae putauerunt tale bellum rursus excitari quale in illis

partibus per saecula longa non adfuisse.

sed rex, cum preces Vatis accepisset, miserebatur, nam

dominus gentis bonae atque amicae fuit; itaque itinere

uerso, quod primum directo ad Montem tetenderat, nunc

secundo flumine ad Lacum Longum festinauit. nec lintrum

nec ratum satis habuit ad copiam portandam, quae pedibus

lentius ire coacta est; sed magnam copiam bonorum

secunda aqua praemisit. nihilominus dryades pedibus

leuibus progrediuntur, ut, quamquam illis in diebus itinera

facere per terras dolosas inter Siluam et Lacum non

multum solebant, cito progrederentur. quinque dies solum

post occisum draconem ad litora peruenerunt et oppidum

ruinosum aspexerunt. amantissime exceptae sunt, ut

creditum est, et homines et Dominus se parabant

pactionem quamlibet de futuro facere pro auxilio Regisdryadum.

mox consilia ceperunt. cum mulieribus atque liberis,

senibus atque inualidis, in tergo mansit Dominus; cum quo

fuerunt nonnulli artifices et multae dryades peritae; in

arbores caedendo et materiam a Silua demissam

colligendo se occupabant. tum multa tuguria iuxta litus

contra hiemem appropinquantem erigere coeperunt; et

quoque Domino ducente consilia capere coeperunt oppidi

noui, amoenioris et ingentioris designati quam ante, sed

non in eodem loco. se ad septentrionem in aduersum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!