13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

“ita dic statim et desine! fortasse rem recusabo. iam te a

duabus molestiis liberaui, quae uix in pacto pristino

fuerunt, itaque, ut puto, aliquid praemii iam debeor. sed

‘tempus tertium omnia soluit’ ut pater meus dicere solebat,

et nescio quomodo non puto me recusaturum esse rem.

fortasse fortunae meae credere coepi magis quam in

antiquis diebus solebam” – significauit uer prius antequam

domo sua profectus est, quod saecula abhinc esse uisum

est – “sed nihilominus puto me statim iturum et

inspecturum esse, ut rem perficiam. nunc, quis mecum

uenit?”

chorum uoluntariorum non exspectabat, itaque non

frustratus est. Filius atque Kilius incommodi uisi sunt et in

uno crure stabant, sed ceteri se condicionem accipere non

simulabant – praeter senem Balinum, uigilem, qui hobbito

aliquantum amicus fuit. qui dixit se saltem introiturum esse

et porro fortasse paulum secundum uiam, ut paratus

auxilium uocet, si necesse sit.

plurima, quae pro nanis dici possunt, sunt illa: in animo

habuerunt Bilboni pro officiis eius pecuniam liberalissime

soluere; tulerant eum ad gerendum pro se opus foedum,

neque curauerunt miserum salaputium gerere id, si posset;

sed omnibus uiribus se contendissent ad illum liberandum

a molestia, si ille in ea fuisset, sicut in causa Trollorum

fecerant in initio facinorum audacium antequam illis

fuerunt ullae rationes propriae gratias illo habendi. id est:

nani non sunt heroes, sed quasi ratiocinatores qui pretium

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!