13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

pulchriores et sapientiores et doctiores factae sunt, et

magiam suam et artem astutam in res pulchras atque

admirandas fabricando reppererant, antequam aliae in

Orbem Latum reuenerunt. in Orbe Lato Dryades-Siluestres

in crepsuculo Solis nostri atque Lunae moratae sunt, sed

stellas optime dilexerunt; et in siluis magnis, quae in terris

nunc amissis procerae creuerant, errabant. saepissime

iuxta margines siluarum habitabant, e quibus aliquando

effugere poterant ad uenandum uel equitandum et

currendum trans terras apertas sub luce lunae aut stellis; et

post aduentum hominum ad umbras crepusculumque magis

reuersae sunt. nihilominus, dryades erant et sunt, id est

Homines Boni.

hoc tempore, in antro magno milia passuum nonnulla

intra marginem Mirksiluae ad latus eius orientale, rex

earum maximus habitabat. ante ianuas cuius ingentes

saxeas flumen e cacuminibus siluae excurrebat tum

praeterfluebat et in paludes ad imum terrarum altarum

siluestrium effluebat. hoc antrum magnum, ex quo

innumera minora in lateribus omnibus aperta sunt, longe

sub terra se insinuauit et meatus multos habuit atque aulas

latas; sed clarius et sanius fuit quam domus ulla

gobelinorum, neque tam profundum nec tam periculosum.

re uera, subiecti regis plerique in siluis apertis habitabant

atque uenati sunt, et domus uel tuguria humi et in ramis

habuerunt. fagi illis optime placuerunt. antrum regis fuit

regia sua, et thesauri sui arx, et ciuium castra contra hostes

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!