13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ascendere.

“salue!” uoce tremula uocauit. “salue! quid nuntii?”

“quid uox est, quae inter lapides loquitur?” uir inquit

consistens atque circum se intuens non longe a loco in quo

Bilbo sedebat.

tum Bilbo anulum suum meminerat! “di me ament!”

inquit. “dum inuisibilis sum, nihilominus aliquando res fit

molesta. sin aliter, ut puto, mihi licitum sit tepide

commodeque cubitum ire!”

“est mea, sum Bilbo Baggins, Thorini comes!” clamauit,

anulo properanter dempto.

“bene est quod ego te inueni!” uir aggrediens inquit. “tu

requiritur, et te diu quaesiuimus. tu inter mortuos, qui multi

sunt, numeratus sis, si Gandalphus magus non dixerit

uocem tuam in hoc loco proxime auditam esse. ego missus

sum ut hic te extremo tempore quaererem. esne ualde

uulneratus?”

“puto caput meum dure pulsatum fuisse,” Bilbo inquit.

“sed galeam atque caluariam duram habeo. nihilominus

nauseo, et crura mea sunt quasi stramenta.”

“te ad castra in ualle deferam,” uir inquit, qui eum

leuiter sustulit.

uir citus fuit, qui pedibus firmiter institit, ut mox Bilbo

ante tabernaculum Conualle deponeretur; et ibi stabat, cum

bracchio suo in * mitella, Gandalphus. magus etiam sine

uulnero non euaderat; et in omni copia pauci fuerunt

incolumes.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!