13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

“sic priori nocte cogitaui,” secum subrisit. “Homines-

Lacus, aliquid consilium foedum istorum miserorum

mercatorumcuparum Hominum-Lacus, aliter lacertus sum.

ad illum locum per saeculum atque saeculum non ueni; sed

mox id mutabo!”

“maxime, O Cupae-rector!” magna uoce inquit.

“fortasse manno tuo fuit nomen Cupa; fortasse non,

quamquam ille satis pinguis fuit. inuisus ambules, sed

totum iter non ambulauisti. mihi licet tibi dicere me priori

nocte sex mannos edisse, et mox omnes ceteros capturum

atque esurum esse. pro cena optima, unum consilium pro

salute tua tibi dabo: noli magis agere cum nanis quam

potes!”

“nani!” Bilbo inquit fingens se mirari.

“noli mecum loqui!” Smaug inquit. “odorem (atque

gustum) nani scio – nemo melior. noli mihi dicere me

mannum a nano equitatum edere posse neque id scire! ad

finem malum uenies, si cum talibus amicis ieris, Fur

Cupae-rector. non recuso quominus tu redeas atque ita a

me illis dicas.” sed non Bilboni dixit unum odorem esse

quod nequaquam intellegere potuit, scilicet

odoremhobbitum; cuius omnino expers fuit, et de quo quid

agat maxime non habuit.

“puto te priori nocte pro illa pocula pretium aequum

habuisse?” continuabat. “nunc ueni, habuistine? omnino

nihil! ita, sic est mos illorum. porro puto illos foris

delitiscere, et tibi opus esse ut omnem laborem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!