13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

praeterea.”

“tu es stultus pinguisque, Gulielme,” Bertus inquit, “ita

dixi ante uesperem hunc.”

“et tu es agrestis!”

“et id a te recipere nolo, Rostrum Huggins,” Bertus ait,

oculum eius pugno suo percutiens.

tum turba splendida fuit. modo satis ingenii Bilboni

superfuit, cum Bertus eum demisisset, ut e uia pedum

eorum rueret, antequam, nomina uerissima propriaque

inter se appellantes cum magnis uocibus, quasi canes

pugnabant,. mox manibus inter se amplecti paene in ignem

se uoluebant calcitrantes pugnis contundentesque, dum

Tomas cum ramo ambos uerberat ut illi mentes reciperent

– quae res, sane, illos iratiores quam umquam fecit.

quod fuisse oportuit tempus in quo Bilbo egressus est.

pedes autem miseri in manu ingenti Berti compressi erant,

nec anima reliqua in corpore habuit, et caput reuoluebatur:

itaque ibi anhelans paulum ultra orbem ignis paulisper

prostratus est.

in media pugna ipsa appropinquauit Balinus. nani

clamores a longe audiuerant et, postquam diu commorati ut

Bilbo aut regrederetur aut quasi bubo caneret, singillatim

ad lucem tam tacite quam potuerunt reptare coeperunt.

simul atque Tomas Balinum uenientem in lucem uidit,

ululatum terribilem emisit. nam trolla aspectum ipsum

nanorum (incoctorum) ualde oderunt. Bertus et Rostrum

statim pugnare destiterunt, et “saccus quidem, Tomas,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!