13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

sum illam senem auem intellegere nos,” Balinus inquit.

“nunc uigilias agitate, ut quod accidet uideamus!”

paulo post, alis plaudentibus turdus reuenit; cum quo

senex auis ualde decrepita uenit. caecus fiebat, uix uolare

potuit, et summum caput fuit caluum. fuit coruus magna

aetate, ingenti magnitudine. rigidus humi ante eos insedit,

lente alis plausit, et caput ad Thorinum demisit.

“o Thorine, Thraini fili, et Baline Fundini fili,” crocciit

(et Bilbo illa, quae ille dixit, intellegere potuit, nam lingua

uulgari non sermone auium utebatur.) “Roäc sum, Carcis

filius. Carc mortuus est, sed olim tibi notissimus erat.

centum annos et tres et quinquaginta abhinc cum ego ex

ouo eueni, sed illorum, quae pater mihi dixit, non

obliuiscor. nunc dux magnorum coruorum Montis sum.

pauci sumus, sed regem etiam dierum antiquorum

meminimus. multa gens mea foris sunt, nam magni nuntii in

Meridie sunt – alii sunt gaudia magna nobis, sed non

putabitis alios tam bonos esse.

“ecce! aues ad Montem et ad Conuallem a Meridie et

Oriente et Occidente rursus congregantur, nam nuntiatum

est Smaugem mortuum esse!”

“mortuum! mortuum?” nani clamauerunt. “mortuum! tum

sine causa timuimus – et nobis est thesaurus!” omnes

exsiluerunt et gaudentes exsultare coeperunt.

“ita, mortuum,” Roäc inquit.“turdus, cuius pennae

numquam decidant, illum mori uidit, et uerbis cuius

credere possumus. uidit illum pugnantem cum hominibus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!