13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

sperantes nescio quomodo se oculis terribilibus draconis

uenantis uitaturos esse.

in illo loco omnes necati essent, si Bilbo rursus rem non

gesserat.“festinate! festinate!” anhelauit.“illa ianua! ille

cuniculus! hic locus non prodest.”

excitati a uerbis illis, in cuniculum repturi, cum Bifur

clamauit: “consobrini mei! Bombur atque Bofur – quorum

obliti sumus, qui in ualle infra sunt!”

“occidentur, et manni quoque, et omnes copiae nostrae

amittentur,” ceteri gemuerunt. “nihil agere possumus.”

“gerrae!” Thorinus inquit, dignitate sua recollecta. “eos

relinquere non debemus. intrate, Domine Baggins et

Baline, et uos duo Fili atque Kili – draco nos omnes non

capiet. nunc uos ceteri, ubi sunt funes? festinate!”

illa fortasse erant momenta temporis pessima quae

usque ad hoc tempus passi erant. sonitus horribiles irae

Smaugis in cauernis saxeis longe supra resonabant; ille

flagrans statim descenderit aut circum eos uolauerit et in

illo loco eos, iuxta praeceps scopuli periculosum, furiose

funes subducentes, inuenerit. Bofur ascendit, et etiam

omnia erant tuta. Bombur ascendit, anhelans atque flans

dum funes gemunt, et etiam omnia erant tuta. instrumenta

nonnulla et fasces copiarum ascenderunt, et tum periculum

in eos descendit.

stridor quidam audiebatur. lux rubra apices saxorum

stantium tetigit. draco uenit.

uix tempus ad fugiendum ad cuniculum habuerunt, in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!