13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Filium liberauisset anulum deposuerat quem iterum

reponere oblitus erat, itaque nunc omnes balbutire

sibilareque coeperunt:

“nunc te uidemus, tu malum animal paruum! te edemus

et ossa tua et pellem in arbore pendentes relinquemus.

heia! habetne aculeum? esto, nihilominus eum capiemus, et

tum eum capite deorsum posito per diem aut duos

suspendemus.”

subito Bilbo animaduertit araneas nonnullas

circumstetisse Bomburem ueterem, et iterum illum

alligauisse et abstrahere. clamore emisso araneas, quae in

fronte eius erant, icit. quae celeriter terga uerterunt. in

medium quarum uacillans secundum arborem usque in

terra decidit. ensis paruus illis aliquid noui in modo

aculeorum fuit, qui huc et illuc uibrabatur! qui gaudio

emicabat ut illas fodicabat. sex necabantur antequam

ceterae pedem rettulerunt et Bomburem Bilboni

reliquerunt.

“descendite! descendite!” nanis in ramis clamauit.

“nolite sursum in illo loco manere ne retibus caperemini!”

nam araneas examinantes ascendere omnes arbores

propinquas et secundum ramos super capita nanorum

reptare uidit.

deorsum uacillantes nani descenderunt aut salierunt aut

deciderunt, omnes undecim aceruati, plurimi ualde tremuli

et cruribus inutiles fuerunt. ibi demum aderant duodecim,

misero Bombure numerato, qui a Bifure consobrino atque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!