13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

erecta in apertum lucebat. nescio quo modo omnes

perceperunt hunc nequaquam esse locum amoenum,

quamquam nihil mali uideri potuit.

repente ululatum quoddam ex prono collis audiuerunt,

longum horrentem ululatum. alterum ad dexteram et multo

propius eis respondit; tum alterum non longe ad sinistram.

erant lupi ululantes ad lunam, lupi se congregantes!

nulli lupi propinqui foramini Domini Bagginsis domi

habitabant, sed illum sonitum sciuit, qui ei in fabulis

saepenumero descriptus erat. quem consobrinus maior

quiddem (e stirpe Tookis), qui uiator egregius fuerat,

imitari solebat ut eum terreret. audire quem foris in siluis

sub luna fuit res nimia Bilbone. etiam anuli magici contra

lupos non multum utiles sunt – praecipue contra manus

malas, quae sub umbra montium gobelinis infestatorum,

super Limen Vastitatis in finibus ignotorum habitabant.

lupi illius generis acutius quam gobelini odorantur, neque

illis opus est te uidere ad te capiendum!

“quid agemus, quid agemus!” ille clamauit. “gobelinos

effugimus ut a lupis caperemur!” inquit, et prouerbium

factum est, quamquam nunc “e sartagine in ignem” in

eisdem locis incommodis dicimus.

“arbores ascendite, cito!” Gandalphus clamauit; et ad

arbores in margine nemoris cucurrerunt, illas cum ramis

humilioribus aut satis tenuibus quaerentes ut illas

ascenderent. quas tibi liceat conicere eos, celerius quam

umquam potuerunt, inuenisse; atque ascendere tam altius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!