13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

saliens tum in aerem ascendebat. Bilbo magnum aceruum

thesauri scandebat. mox in summa stetit, et etiam perrexit.

tum uiderunt eum parumper consistere atque se demittere;

sed rationem nesciuerunt.

fuit Arkenlapis, Cor Montis. ita Bilbo a descriptione

Thorini coniecit; sed duae quidem talium gemmarum esse

non potuerunt, etiam in tale aceruo mirabili, etiam in orbe

terrarum omni. semper dum ascendit, idem coruscans

candidum ante eum fulgurabat et ad ipsum pedes eius

ducebat. in globum paruum lucis pallidae lente crescebat.

nunc, ut illum appropinquabat, ille scintilla tremula

colorum multorum, qui repercussi atque confracti a luce

facis eius quassata, in summo tingebatur. postremo illum

despexit, et animam continuit. magna gemma ante pedes

eius luce sua interiore fulgebat, et nihilominus, caesa et

fabricata a nanis, qui eam e corde montis multo ante

effoderant, omnem lucem, quae in eam decidit, cepit atque

in decem milia scintillas nitoris albi tincti cum fulgoribus

iridis mutauit.

repente bracchium Bilbonis ad eam tetendit, ab

incantamento eius ductum. manus parua circum eam claudi

non potuit, nam gemma fuit magna atque grauis; sed eam

sustulit, et, oculis clausis, eam in sinum altissimum posuit.

“nunc ego quidem effractarius!” ille cogitauit. “sed puto

me de ea nanis narrare oportere – nescio quo tempore.

dixerunt me posse partem meam carpere atque eligere; et

credo me eam electurum esse, si illi omnia cetera

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!