13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

aenigma uera secundum leges antiquas.

nihilominus Gollum non statim in eum impetum fecit.

qui ensem in manu Bilbonis uidere potuit. immotus sedit,

horrens atque susurrans. denique Bilbo non longius

manere potuit.

“itaque?” inquit. “quid de promisso tuo? exire uolo. a te

uiam mihi monstrandam est.”

“diximusne ita, pretiose? exitum Bagginssi paruo malo

monstra, ita, ita. sed quid id in sinibuss habet, eh? non

linum, pretiose, sed non nihil. minime o! gollum!”

“numquam tu cures,” Bilbo inquit. “promissum est

promissum.”

“id iratum est, impatiens, pretiose,” Gollum sibilauit.

“sed ei manendum est, ita, manendum est. cuniculos

properantius ascendere non possumus. eundum est nobis ut

res aliquas caperemus, ita, quas nos iuuarent.”

“ergo festina!” Bilbo inquit, qui cogitare de Gollo

abeundo gauisus est. putauit eum praeferre excusationem

neque in animo habere ut rediret. quid dicit Gollum? quam

rem utilem in lacu tenebroso seruare potuit? sed falsus est.

Gollum in animo habuit ut rediret. nunc iratus est atque

esuriens. porro miserum scelestum animal fuit, quod iam

consilium habuit.

insula eius non longe afuit, cuius Bilbo nescius fuit, et

ibi in loco secreto aliquantas miseras nugas seruauit, et

unam pulcherrimam rem, pulcherrimam, admirandissimam.

anulum habuit, anulum aureum, anulum pretiosum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!