13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

pecuniae bene aestiment; alii sunt callidi atque perfidiosi

atque satis mali; alii non sunt, sed satis decentes sicut

Thorinus atque Comites, si tu nimium non exspectas.

post eum stellae in caelo pallido cum nigrore obserato

emergebant cum hobbitus per ianuam incantatam reptauit

et furtim in montem ingressus est. iter fuit multo facilius

quam ille exspectauerat. hic nec aditus gobelinourm nec

antrum durum Dryadum-Siluestrium fuit. hic fuit meatus a

nanis in summo diuitiarum eorum atque artium factus:

rectus sicut regula, solis lateribusque planis, in decliui

immutabili tendens usque ad finem nescio quem longe

absentem in tenebris infra.

paulo post Balinus Bilboni “feliciter tibi!” dixit et stetit

ubi lineamentum hebes ianuae etiam uidere potuit, et,

propter iocum imaginum uerborum in cuniculo, uoces

susurrantes ceterorum modo foris audire potuit. tum

hobbitus anulo induto et ab imaginibus monitus ut nullum

sonitum produceret, tacitus deorsum, deorsum, deorsum in

tenebras repsit. metu horrebat, sed facies parua fuit dura

atque torua. iam hobbitus dissimillimus cui, qui

iampridem e Bag-Fine sine sudario in sinu excucurrerat.

per longissimum tempus sudarium in sinu non habuerat.

pugione in uagina soluto et cingulo stricto progressus est.

“nunc demum tua res agitur, Bilbo Baggins,” secum

inquit, “illa nocte conuiuii tu pedem in ea posuit, et nunc

tibi eum extrahendum est et poenam eius soluendam! me

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!