13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

praeparabo!”

“iter faciebamus ut cognatos inuiseremus, filios

filiasque fratrum, et primos, secundos tertiosque

consobrinos, atque ceteras progenies auorum nostrorum,

qui in Oriente latere montium ualde hospitalium habitant,”

Thorinus inquit, nonnihil nesciens simul in puncto

temporis quae dicat, cum ueritas ad rem nequaquam

sufficat.

“mendax est, O tremendissime!” unus agitator inquit.

“cum animalia ista inuitauissemus ut descenderent,

nonnulli gentis nostrae a fulgure percussi sunt in antro;

sicut saxa mortui sunt. praeterea, is illum non explicauit!”

ensem, quem Thorinus induerat, porrexit, ensem ipsum,

qui e latibulo trollorum euenerat.

Gobelinus Magnus, cum primum eum uidit, uoce

iratissima ululauit et omnes milites eius dentibus

frenduerunt, scuta concrepauerunt, atque humum pedibus

pulsauerunt. statim ensem recognouerunt. qui multos

gobelinos trucidauerat in tempore suo, quo dryades

candidae Gondolinis eos in collibus uenatae erant uel cum

eis ante muros eorum pugnauerant. a quibus Orcristus

appellatus erat, Scissor-gobelinorum, sed a gobelinis

simpliciter Mordax appellatus est. illum oderant atque

aliquem, qui illum ferebat, peius oderant.

“homicidae et amici-dryadum!” Gobelinus Magnus

clamauit. “eos consecate! uerberate! mordete! frendite! ad

foramina atra anguium plena auferte, numquam lucem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!