13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

numerauissent, hobbitum nec umquam inuenerunt nec

numerauerunt.

neque, dum captiuos in siluam deducunt, eum, qui longe

post lucem facum suarum ambulabat, audiuerunt nec

senserunt. oculi cuiusque nanorum obligati sunt sed id non

magni interfuit, nam etiam Bilbo, qui oculis uti potuit,

locum quo ibant uidere non potuit, neque is, praeterea,

neque alii locum, a quo inceperunt, sciuerunt. Bilbo quam

maxime potuit nixus est ut faces subsequeretur, nam

dryades nanos, aegros tamen atque fessos, ire cogebant

quam celerrime potuerunt. rex illos festinare iusserat.

repente faces destiterunt, et hobbitus modo tempus habuit

ut illos interciperet antequam pontem transire coeperunt.

qui pons trans flumen ad ianuas regis tetendit. aqua atra

atque celer atque fortis subter fluebat; et in extremo portae

fuerunt ante os antri ingentis, quae in latus decliuis

arboribus tecti tetendit. ibi magni fagi usque ad ripam

uenerunt, donec pedes sui in riuo fuerunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!