13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

coquitur,” inquit. “ignes ligneos coquendos olfacere

possum.”

quamquam fessus fuit, Bilboni paulisper manere

placuerit. cantus dryadum non est res praetereunda, in

Iunio sub stellis, non si tales re s curas. ei quoque

placuerit habere uerba nonnulla priuata cum hac gente,

quae nomina eius atque omnia de eo cognoscere uidebatur,

etiamsi eam antea non uidit. putauit se a sententiis eorum

de facinore audaci delectari. dryades multa sciunt et gens

est miranda ad res nuntiandas, et quid apud gentes terrae

agatur intellegunt tam cito quam aqua fluit, aut citius.

sed tunc omnes nani, cenae cupidi quam primum,

manere recusauerunt. prorsus ierunt omnes, mannos

ducentes, donec ad semitam bonam ferebantur itaque

demum ad ripam ipsam fluminis. quod cito atque cum

strepitu fluebat, sicut flumina montana in uesperi aestiuo

agere solebant cum sol per totum diem in niue longe supra

adfuit. fuit unus pons solus, angustus saxeusque sine

pluteo, tam angustus quam unus mannus transire poterat;

trans quem, lente cauteque, singulis eundem est, quisque

mannum suum freno ducens. dryades lanternas claras ad

ripam tulerant, et dum manus transit, carmen iocosum

cantauerunt.

“noli mergere barbam tuam in spuma, pater!” Thorino,

qui paene in manibus genibusque flexus est, clamauerunt.

“illa est satis longa sine aquam aspergendo.”

“caue ne Bilbo omnia liba edat!” clamauerunt. “tam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!