13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

pinguis est ut non per * claustella etiam eat!”

“tacite, tacite! Homines Boni! atque ualete!”

Gandalphus inquit, qui nouissimus uenit. “sunt uallibus

aures, et sunt dryadibus nonnullis linguae nimis iucundae.

ualete!”

ita demum omnes Domum Familiarem Vltimam

aduenerunt, fores cuius patere inuenerunt.

nunc est res insolita, sed de rebus quae sunt bonae

habere atque de diebus qui sunt boni agere celeriter dici

possunt, minime audiri, dum res incommodae, palpitantes,

etiam crudeles, fabulam bonam fieri possint atque

nihilominus diutiores narrari. in domo illa bona diu

manserunt, dies quattuordecim minimum, et illis magnum

est discedere. in aeternum Bilbo ibi remanserit – etiamsi

desiderium quoddam eum, sine molestia, retrorsum ad

foramen-hobbitum abstulerit. nihilominus de mora eorum

sunt pauca narrari.

dominus domus fuit dryadum-amicus – unus gentis illius

patres cuius in fabulis insolitis ante inceptum Historiae

apparuerunt, bella gobelinorum malorum et dryadum et

hominum primorum in Septentrionibus. illis in diebus

nostrae fabulae fuerunt aliqui etiam quorum maiores

fuerunt et dryades et heroes Septrionum, atque Elrond

dominus domus eorum fuit princeps.

qui tam nobilis et speciosus fuit quam dominusdryadum,

tam fortis quam bellator, tam callidus quam

magus, tam uenerabilis quam rex nanorum, atque tam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!