13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

conaretur.

postremo in hoc modo Dominus Baggins ad locum, in

quo arbores tenuiores fiebant, aduenit. inter quas caelum

pallidius uidere potuit. flumine atro repente in latum

aperto, ibi aquae principi Fluminis Siluestris e ianuis

magnis regis festinanter fluentis adiunctum est. fuit lamina

hebes aquae non iam obumbratae, et in summo labenti

fuerunt repercussiones nubium stellarumque saltantes

atque fractas. tum aqua festinans Fluminis Siluestris

copiam omnem cuparum et uasorum ligneorum ad ripam

septentrionalem euerrit, quam in sinu lato eroserat, quae

litus calculosum sub ripis dependentibus habuit et ad

finem orientem a promunturio paruo saxi duri munita est.

plurimae cupae in litus uadosum impactae sunt, quamquam

paucae praeterierunt et molem saxeam tutuderunt.

in ripis homines, qui prospiciebant, celeriter contis

cupas una in uada pepulerunt, et, cum omnes earum

numerauissent, eas funibus inter se iunxerunt tunc eas

donec mane reliquerunt. miseros nanos! Bilboni res nunc

non mala fuit. e cupa elapso, per uada ad litus incessit,

tum ad tuguria quaedam, quae iuxta marginem aquae

uidere potuit, repsit. de cenam tollendo inuocatus non iam

bis cogitabat, quandocumque occasionem habebat, quam

rem diu agere coactus erat, nam quid esuriens uero

significaret, non solum in cuppediis cellae bene impletae

comiter delectari, sciuit. porro per arbores ignem

aspexerat, qui eum uestibus madidis pannosisque in eo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!