13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Bofure fratre utrimque fulciebatur; et Bilbo circumsiliebat

atque Aculeum suum uibrabat; et sescentae araneae oculis

eminentibus eos circum atque circa atque supra

aspiciebant. res desperata esse uidebatur.

tunc proelium commissum est. alii nani cultros

habuerunt, et alii bacula, et omnes saxa quaerere

potuerunt; et Bilbo pugionem dryadum habuit. semel atque

iterum araneae repellebantur, multis necatis. res autem non

diu continuari poterat. Bilbo paene defessus est; quattuor

nani solum firme stare potuerunt, qui mox oppressuri

fuerint sicut muscae fatigatae. iam araneae circum eos

telas iterum ab arbore ad arborem nere incipiebant.

in fine, Bilbo de ullo consilio cogitare nequit nisi ut

rem occultam de anulo nanis diceret. cuius eum

aliquantulum paenituit, sed fieri non potuit aliter.

“ego euanescam,” inquit. “araneas deducam, si potero;

uobis una eundum est in partem aduersam. eo ad sinistram,

id est iter magis minusue ad locum in quo ignes dryadum

postremo uidimus.”

magnum fuit ut illi, capitibus uertiginosis et clamoribus

et baculorum uerberantibus et saxorum iacientibus, rem

intellegerent, sed demum Bilbo sensit se non iam morari

posse – araneae semper se propius circumfundebant.

subito anulum induit et, nanis ualde stupefactis, euanuit.

mox sonitus “Ignaua” atque “Arachne” inter arbores ad

sinistram exstitit, qui araneas ualde uexauit. quae progredi

destiterunt et aliquae in partem uocis egressae sunt. adeo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!