13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Smaugem dormire oportet – ut quid ille agat uideam.

fortasse aliquid eueniet. ‘omnis uermis locum infirmitatem

habet,’ ut pater meus dicere solebat, quamquam certus sum

illum esse draconum expertem.”

nani, sane, condicionem cupide acceperunt. iam paruum

Bilbonem magni aestimauerunt. qui nunc in facinore eorum

audaci dux uerus factus est. sententias suas atque consilia

sua habere coeperat. cum meridies aduenisset, se

praeparauit ad iterum in Montem descendendum. quod

sane non ei placuit, sed res nunc non tam male fuit, quod

magis minusue quid in fronte sit iam sciuit. si plura de

draconibus atque ingeniis eorum callidis sciuerit, fortasse

magis timuerit atque minus sperauerit se illum, dum

dormit, opprimere posse.

sole lucente profectus est, sed in cuniculo erat tam

tenebrosa quam nox. lux e ianua, paene clausa, mox

hebescebat dum descendit ille, qui adeo tacitus in eundo

erat ut fumus in uento molli uix illi superesse posset, et in

animo habuit se existimare superbum, ut ianuam

inferiorem appropinquabat. solum fulgor hebetissimum

uideri potuit.

“Senex Smaug fatigatus dormit,” putauit. “me uidere

nequit, nec me audire poterit. bono animo habe, Bilbo!” de

olfactu draconum aut oblitus est aut numquam audiuit. est

res quoque incommoda illos, dum dormiunt, unum oculum

semi-aperire ad uigilandum posse, si suspiciosus sint.

certe, cum Bilbo ex aditu aspexisset, Smaug grauiter

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!