13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“dimidium momentum, quaeso!” Dorius inquit, qui ad

tergum iuxta Bilbonem fuit, uir honestus, qui illum, quam

optime cum manibus uinctis potuit, scandere in umeros

suos coegit, et tum cursu progressi sunt, catenis

tinnientibus, atque multis offensionibus, quod manus

habuerunt ad se erigendos nullas. diu non constiterunt, et

illo tempore haud dubium fuit quin ad imum cor ipsum

montis descendissent.

tum Gandalphus uirgam incendit. sane Gandalphus fuit;

sed tum cum maxime nimis occupati fuerunt ut rogarent

quomodo illuc adueniret. ensem iterum eduxit, qui iterum

luce sua in tenebris fulsit. adeo cum ira arsit ut

quandocumque gobelini aderant niteret; nunc tam nitens

quam flamma caerulea fuit propter gaudium in

interficiendo magni domini antri. cui nequaquam molestum

fuit quam celerrime per catenas-gobelinorum secare et

omnes captiuos liberare. nomen ensi fuit Glamdring

Malleus-hostium, si recordaris. a gobelinis Verberator

appellatus est, quem magis quam Mordacem, si possibile

est, oderant. Orcristus etiam seruatus est; nam Gandalphus

eum raptum e custode quodam pauescente etiam tulit. de

pluribus rebus Gandalphus cogitauit; et quamquam omnia

facere non potuit, pro amicis in angulo stricto multa facere

potuit.

“adsumusne omnes?” ille inquit, capite summisso ensem

eius Thorino tradens. “uideam: unum – qui est Thorinus;

duo, tres, quattuor, quinque, sex, septem, octo, nouem,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!