13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

papiliones nihili putauerunt, et, cum de aura amoena, quam

sentire non potuerunt quod ad ascendendum grauiores

fuerunt, illis dixisset, modo iratiores facti sunt.

illa nocte, frusta ultima atque micas cibi ederunt; et mane

proximo cum experrecti essent primo animaduerterunt se

etiam esurienter esurire, et secundo pluere, guttis hic et

illic grauiter cadentibus in solum siluae. quae res modo

eos monuit etiam sitienter sitire, sed non effecit ut

releuarentur: non sitim terribilem leuare potes astando sub

quercibus giganteis et exspectando guttam fortuitam quae

in linguam tuam decideret. frustum solum consolationis a

Bombure casu uenit.

qui, repente experrectus, caput suum radens surrexit. ubi

esset, nec quare se esse adeo esuriens sentiret, nequaquam

intellexit; nam omnium rerum, quae acciderant cum iter

illo mane Maio iampridem incepissent, oblitus est.

conuiuium apud hobbitum fuit nouissima res quam ille

meminerat, et uix potuerunt facere quin fabulae eorum de

multis facinoribus, quae ex quo tempore susceperant,

crederet.

cum nihil cibi esse audiuisset, consedit et lacrimauit,

nam sensit se infirmissimum atque instabilem in cruribus

esse. “quare umquam experrectus sum?” clamauit.

“somnia tam pulchra habebam. somniabam me ambulare in

silua similis huic, modo a facibus in arboribus atque

lucernis e ramis pendentibus atque ignibus humi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!