13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

flumine tulerant, custodirent. ceteri secundum uallem

ierunt et semitam recens inuentam ascenderunt, itaque ad

proiectum saxi angustum. secundum quod, cum adeo

angustum atque exanime esset, cum casu centum et

quinquaginta pedum iuxta eos in saxa acuta infra, nec

sarcinas nec fasces ferre potuerunt; sed quisque spiram

copiosam funis circum medium corporis sui tortam gessit,

itaque demum, fortuna non aduersa, ad paruum sinum

gramineum peruenerunt.

ibi castra tertia posuerunt, necessaria, quibus opus fuit

illis, cum funibus ab inferiore subducentes. aliquando ab

eadem uia unum talem aut plura nanorum magis agilium

demittere potuerunt, qualem Kilium, qui talia nuntia, ut

erant, mutuaret aut partem in uigiliis infra haberet, dum

Bofur ad castra excelsiora subducitur. Bombur negauit se

aut funum aut semitam ascendere.

“adeo pinguis sum ut talibus ambulationibus muscarum

non eam,” inquit. “uertigine laborabo et barbam meam

calcabo, et tum rursus tredecim eritis. porro funes nodosi

adeo tenues sunt ut pondus meum non ferant.” quae res,

felicter pro eo, non uera fuit, ut uidebis.

interim, aliqui proiectum saxi ultra apertum explorauerunt

et semitam inuenerunt, quae altius altiusque in montem

tendebat; sed ab illa uia longissime procedere non ausi

sunt, neque utilissima fuit. in illo excelso quies quaedam

regnabat, quam nulla auis nec sonitus praeter illum uenti in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!