13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Esgarothis decidere tertia nocte abhinc luna oriente.”

aliquamdiu Thorinus nanos nec silere nec audire

nuntium corui cogere potuit. tandem, cum omnem fabulam

de proelio narrauisset, continuauit:

“itaque de gaudio, Thorine Scutumquerceum. ad aulas

redeas tutus: tibi est omnis thesaurus – paulisper. sed

multi praeter aues huc congregantur. iam nuntius de

custode mortuo longe lateque diffusus est, et fabula de

diuitiis Throris non dicendo per multos annos amissa est;

multi partis spolii cupidi sunt. iam copia dryadum

appropinquat, auibus, quae carnem morticinam edunt,

proelium atque caedes sperantibus comitata. iuxta lacum

homines murmurant dolores suos a nanis creatos esse; nam

sine tectis sunt et multi mortui sunt, et oppidum suum a

Smauge deletum est. qui quoque putant se a thesauro

uostro remuneraturos esse, utrum uos uiui sint an mortui.

“uia a sapientia tua statuenda est; sed tredecim est

exigua pars quae superest magnae gentis Durini, quae olim

hic habitabat et nunc longe diffunditur. si consilium meum

audies, Domino Hominum-Lacus non credes, sed potius

illi, qui arcu draconem deiecit. ille Vates est, gentis

Conuallis, e stirpe Girionis; est homo durus sed uerus.

utinam pacem inter nanos et homines et dryades post

uastitaem longam rursus habeamus; sed res tibi pretii

magni in auro sit. dixi.”

tum Thorinus iratus exclamauit: “gratias nostras tibi,

Roäc Carcis fili. tu et gens tua non oblitae erunt. sed dum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!