13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

praeteritis Thorinus in thesauro manserat, et libido cuius

super eum fuit grauis. quamquam Arkenlapidem praecipue

quaesiuerat, nihilominus multa cetera admiranda ante

oculos eius fuerunt, quae ibi iacebant, circum quae ueteres

memoriae laborum dolorumque gentis eius torquebantur.

“tu causam pessimam nouissimam atque in loco

principe dixisti,” Thorinus respondit. “nullus homo

thesaurum gentis meae postulare potest, quia Smaug, qui

illum a nobis furatus est, quoque uitam uel domum ab eo

rapuit. thesaurus Smaugi non fuit, cuius pars gesta illius

mala emendare non posset. pretium bonorum atque auxilii,

quae a Hominibus-Lacus accepimus, cum aequitate

soluemus – in tempore idoneo. sed nihil, nec etiam

pretium panis, uiribus minantibus dabimus. dum copia

armata ante fores nostras iacet, uos sicut inimicos et fures

intuemur.

“in animo habeo rogare quam partem hereditatis illorum

tu cognatis nostris soluisses si aceruum incustoditum et

nos interfectos inuenisses.”

“quaestio quidem aequa,” Vates respondit. “sed uos non

mortui estis, et nos non latrones sumus. praeterea diuites

egentium, qui eis inopibus amici erant, ultra ius

misereantur. et etiam postulata mea cetera sine responso

manent.”

“cum hominibus armatis prope portam meam, ut dixi,

non colloquar. nequaquam cum populo Regis-dryadum,

quem cum parua benignitate memini. qui nullam partem in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!