13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

excitatum transierat. est in antro eius spiritus aeris insoliti.

emittiturne ab illo foramine paruo aura? quod numquam ei

satis placuit, paruitate eius non excepto, et nunc

suspiciosus oculis toruis id aspexit et quamobrem

numquam id obsaepisset miratus est. recens semisentit se

capere imagines hebetes pulsationis cuiusdam a longe

supra, quae ad latibulum eius descenderat. se mouit et

collum suum ad odorandum tetendit. tum poculam suam

desiderauit!

fures! ignes! nex! cum ad Montem primum aduenisset

talis res non acta erat! ira sua nequaquam describi potest –

talis ira qualis modo uideri cum diues, qui plura habent

quam quibus uti possunt, subito aliquid, quod diu

possederunt sed quod numquam antea illis aut usui est aut

desideratum est, amitterent. ignem suum eructauit, aula

fumauit, radices montis quassauit. frustra caput suum

foramini paruo obtrusit, et tum longitudinem suam

contorquens et sub terra sicut tonitrus tonans, e latibulo

profundo, per magnam ianuam, in ingentes meatus regiaemontis

et sursum ad Portam Anticam excucurrit.

de uenando per totum montem, donec furem caperet et

eum laniaret atque calcaret, solum cogitauit. e Porta

egressus, aquis in uaporem ferocem stridentemque erectis,

flagrans in aerem sursum exsiluit et in summo monte cum

flamma uiride atque coccina emicata consedit. nani,

rumore atroci uolatus eius audito, iuxta muros aggeris

graminei subsiderunt, sub magnis saxis se demittentes,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!