13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

geographica sciuit Flumen Fluens, iampridem ubi stellae

* plaustri iam fulgebant, e Conualle in lacum descendere, et

Flumini Siluestri iunctum, aquis profundis implere illam

quae olim certe fuerat uallis magna atque alta atque saxea.

in extremo meridionale, aquae geminae rursus super

deiectus aquarum altos effusae ad terras incognitas

festinauerunt. in aere sereno uesperi sonitus deiectuum

quasi fremitus procul audiri potuit.

non procul ab ora Fluminis Siluestris erat oppidum

insolitum de quo dryades in apothecis regis loquentes

audiuerat. quod in litore non aedificatum est, quamquam

pauca tuguria atque aedificia illic erant, sed usque in

summum lacum, contra uertices fluminis introeuntis

munitum a promontorio saxi, quod sinum tranquillum

formauit. pons magnus a ligno factus extensus est ad locum

in quo oppidum ligneum negotiosum in molibus ingentibus

ab arboribus siluae factis aedificatum est, non oppidum

dryadum sed hominum, qui adhuc hic sub umbra montisdraconis

in distantia habitare audebantur. qui in mercatura,

quae flumen magnum a Meridie ascendit atque in carris

praeter deiectus ad oppidum eorum uehebatur, adhuc

florebant; sed in magnis diebus antiquis, cum Conuallis in

Septentrione fuisset diues atque prospera, locupletes atque

potentes fuerant, et classes nauium in aquis fuerant, aliae

auri, aliae militum armatorum plenae, et bella atque gesta

fuerant, quae nunc solum fabulosa fuerunt. cum aquae in

siccitatibus descendissent, moles putidae oppidi maioris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!