13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPVT SECVNDVM

OVILLA ASSA

Bilbo exsiluit, et amictum cubicularem induens in

triclinium introiit. ibi neminem, sed signa omnia ientaculi

magni citique, uidit. in conclaui squalor horribilis fuit, in

culina acerui fictilium illotorum. paene omnibus ollis

patinisque, quas is possedit, usi esse uisi sunt. adeo

maeste certae fuerunt res lauandae ut Bilbo conuiuium

noctis prioris non fuisse partem somnium malorum credere

cogeretur, ut aliquantulum sperauerat. ualde quidem eum

delectauit quod illi sine ipso discesserant neque eum

excitare conati erant (“sed cum gratiis nullis,” cogitauit);

nihilominus mirum in modum non potuit sentire quin spes

sua paululum falsa sit. de quo sensu admiratus est.

“noli stultus esse, Bilbo Baggins!” secum inquit,

“cogitare de draconibus atque omnibus nugis stultis aetate

sua!” ergo * succinctorio induto, ignibus accensis, aqua

cocta, fictilia eluit. tum in culina ientaculum bonum

paruum edit antequam triclinium mundauit. iam sol

lucebat, et ianua aperta auram tepidam uernam admisit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!