13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

fuit rara, nam animalia ista non ederunt), in illos

insiluerunt quos stridentes ad antra depulerunt et quos a

quoquo malo, ab illis facto, prohibuerunt. gobelini aquilas

oderant atque timuerunt, sed nec sedes excelsas attingere

nec illas e montibus expellere potuerunt.

hoc nocte Dominus Aquilarum ualde curiosus fuit ad

intellegendum quid ageret; itaque, multis aquilis ad eum

uocatis, e montibus euolauerunt et lente circum et circum

semper circumuolabant et deorsum et deorsum ad anulum

luporum atque locum conuentus gobelinorum

descendebant.

quae res, sane, fuit optima! terribiles res in illo loco

actae sunt. lupi incensi in siluam effugerant, quam in locis

nonnullis incenderant. fuit aestas alta, et in hoc latere

orientali montium parum pluuiae per aliquum tempus

fuerat. filices flauescentes, rami deiecti, acus pinuum alte

aceruae, atque huc et illuc arbores mortuae mox

flagrabantur. ignis circum apertum wargorum ubique

exsiliebat. lupi-custodes autem arbores non relinquerunt.

insani at irati circum truncos saliebant et ululabant, et

nanis in lingua horribili maledicebant, cum linguis

pendentibus et oculis nitentibus tam rubris atque ferocibus

quam flammis.

repente gobelini clamitantes festinanter aduenerunt.

putabant proelium commoueri cum hominibus-siluestribus;

sed mox quid uero actae essent intellexerunt. alii quidem

consederunt atque ridebant. alii hastas agitabant et hastilia

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!