13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

aranea uetusta pigra,

in arbore deducens fila!

non uides me, obesa!

Arachne! Arachne!

desiste, desiste,

nunc nere, atque me uestiga!

aranea rustica stulta,

aranea rustica crassa,

non spectas me, fatua!

Arachne! Arachne!

deorsum descende!

non prendis me dum sursum, stulta!

non optime facta, fortasse, sed te recordari oportet eum

coactum esse ut ipse illa in puncto temporis difficillimi

fingeret. quae nihilominus effecerunt quae ille facere

uoluit. dum cantat, plura saxa iacebat et humum pede

pulsabat. paene omnes araneae in illo loco eum persecutae

sunt: aliae humi deciderunt, aliae secundum ramos ruerunt,

ab arbore ad arborem se iactauerunt, uel funes nouos trans

spatia tenebrosa iecerunt. ad sonitum eius properabant

celerius quam ille opinatus erat. fuerunt ualde iratae. saxis

omnino exceptis, nullae araneae placebat ut Arachne

appellaretur, et rustica sane est alicui contumelia.

ad locum nouum festinauit Bilbo, sed nonnullae araneae

iamnunc in partes diuersas in nemore, in quo habitabant,

cucurrerant, et nendo telas trans spatia omnia inter truncos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!