13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

fraudulentos, et citius tardiusue inuentos, fore ut

expellerentur. falsus fuit. Thorinus, sane, re uera nepos

Regis sub Monte erat, nec quisquam scit quae nanus

quidam aut ad ulciscendum aut recipiendum suum non

audeat atque agat.

sed Dominum nequaquam paenituit illos dimittere. quos

magno sumptu aluit, et aduentus quorum res mutauerat in

unum diem festum longum, in quo negotium haesit. “ei

discedant et Smaugem uexent, et uideant quomodo ille eos

salutet!” cogitabat. “certe, o Thorine Thraini fili Throris

filii!” inquit. “te oportet postulare suum. nunc est hora, de

qua in antiquis diebus dictum est. tu tale auxilium, quale

offerre possumus, habebis, et confidimus gratiae tuae cum

regnum tuum receptum erit.”

itaque uno die, quamquam autumnus senescebat et uenti

erant frigidi, et folia cito descendebant, tres lintres

magnae remigibus, nanis, Domino Bagginse, atque multis

cibariis oneratae, ex Oppido-Lacus egressae sunt. equi

atque manni ab itinere flexuosi circummissi sunt, qui in

loco ad egrediendum destinato illis obuiam irent. Dominus

et consiliarii e gradibus magnis * curiae, qui ad lacum

descenderunt, eos ualere iusserunt. homines in

crepidinibus et e fenestris cantauerunt. remis mersis atque

asperginibus factis lacum subeuntes ad septentrionem

discesserunt in parte ultima itineris longi. Bilbo solus erat

miserrimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!