13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

uenatus erat donec, ira sua frigida ab aurora facta, rediit ut

in lecto aureo cubaret – et uires nouas colligeret. negauit

fore ut furtum aut obliuiscatur aut ignoscat, etiamsi mille

annorum eum in saxum fumans uerterint, sed morari ei

suffecit. lentus atque tacitus ad latibulum rursus repsit, et

oculos semi-clausit.

cum mane aduenisset, terror nanorum decreuit.

intellexerunt talia pericula in talem custodem tractando

esse ineuitabilia, et quaesitionem relinquere non iam

prodesse. neque nuncipsum discedere potuerunt, quam rem

Thorinus indicauerat. manni aut amissi aut necati erant, et

aliquando illis manendum fuit antequam Smaug adeo

uigilias remisit ut a uia longa ire pedibus auderent. felicter

satis copiarum seruauerunt quae illis aliquando

sufficerent.

diu disputabant quid acturum esset, sed quomodo

Smaugem dimittant cogitare non potuerunt – quae res

semper infirmitas consiliorum fuerat, sicut Bilbo in animo

habuit mentionem facere. tum in morem populi, qui in

diuersas sententias omnino distracti sunt, in hobbitum

mussare coeperunt, eum condemnantes propter illas res,

quae primum sibi ualde placuerant: propter poculam

ablatam atque iram Smaugis praemature commotam.

“quomodo aliter effractarius rem agat, existimatis?”

Bilbo iratus rogauit. “ego dracones caedendos non

conduxi, quod est opus bellatorum, sed thesaurum

furandum. quam rem incepi quam optime possum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!