13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

cum Bilbo de gradibus cum offensione in aulam porro

decidisset, nani, sane, trepidissimi fuerunt, et conglobati

sederunt eodem in loco ad finem cuniculi in quo ille eos

reliquerat.

cum uocem eius audissent, “sh! sh!” sibilauerunt; et

quamquam illa res hobbito auxilio fuit ad inueniendum ubi

essent, nihilominus aliquid ex eis elicere diu non potuit.

sed in fine, cum Bilbo uerum solum pede pulsare

coepisset, et “lux!” magna uoce stridula clamauisset,

Thorinus ad eum inclinauit, et Oinum atque Gloinum ad

sarcinas suas in summo cuniculo remisit.

paulo post, scintilla fulgens illos, qui redibant,

patefecit, Oinus cum parua face pini flagrante in manu, et

Gloinus cum fasce aliarum sub bracchio. cito Bilbo ad

ianuam properauit et facem cepit; sed nanis persuadere ut

ceteras inflammarent uel etiamnunc cum eo uenirent non

potuit. ut Thorinus diligenter rem explicauit, Dominus

Baggins etiam iure fuit effractarius doctus atque

inuestigator. si ei placuit ut lucem periclitaretur, id suum

fuit. ipsi in cuniculo mansuri sunt ad nuntium eius

recipiendum. itaque iuxta ianuam sedebant atque

aspiciebant.

formam paruam atram hobbiti, luce paruula eius sublata,

trans solum ambulantem uiderunt. subinde, dum adhuc

satis prope est, quoddam fulgens et tinniens receperunt, ut

ille inopinanter in nescio quid aureum incidit. dum in

aulam praegrandem longe errat, lux decrescebat; quae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!